Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.77.1 | Cic. Fam. 13.77.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.78.1 |
13.77.1
Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem , tamen , ut tuas litteras legi , non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem . itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut
rei aut existimationi aut dignitati tuae deero . atque hoc ut tui necessarii sciant , hoc me animo erga te esse , velim facias eos per litteras certiores , ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare .
M . Bolanum , virum bonum et fortem et omnibus rebus
ornatum meumque veterem amicum , tibi magno opere commendo . pergratum mihi feceris , si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces . promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum .
praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra
amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam
elabores : Dionysius , servus meus , qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit , cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret , aufugit . is est in provincia tua . Eum et M . Bolanus , meus familiaris , et multi alii Naronae viderunt , sed , cum se a me manu missum esse diceret , crediderunt . hunc tu si mihi restituendum curaris , non possum dicere quam mihi gratum
futurum sit . res ipsa parva , sed animi mei dolor magnus est . Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit . ego si hominem per te reciperaro , summo me a te beneficio adfectum arbitrabor .
13.77.2
13.77.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.77.1 | Cic. Fam. 13.77.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.78.1 |